lunes, 20 de noviembre de 2023

Mt 13, 33-34 / Mc 4, 33

Mt 13, 33-34

34 Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis,

35 ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem:
“ Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita a constitutione mundi ”.
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “ Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ”.
37 Qui respondens ait: “ Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;

Mc 4, 33

33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;
34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

Verbos polirizos